

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 1: Versus 3
Judas autem.Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Aegyptum in quam ambo postea cum patre transierunt.Phares autem genuit Esrom.In Aegypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Aegypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab.Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab haedis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.